We’ve updated our Terms of Use to reflect our new entity name and address. You can review the changes here.
We’ve updated our Terms of Use. You can review the changes here.

Ave Domina Angelorum

by Mateo Paz

/
  • Streaming + Download

    Includes high-quality download in MP3, FLAC and more. Paying supporters also get unlimited streaming via the free Bandcamp app.
    Purchasable with gift card

      name your price

     

1.
Custodes hominum psallimus Angelos, naturae fragili quos Pater addidit caelestis comites, insidiantibus ne succumberet hostibus. Nam, quod corruerit proditor angelus, concessis merito pulsus honoribus, ardens invidia, pellere nititur quos caelo Deus advocat. Huc, custos, igitur pervigil advola, avertens patria de tibi credita tam morbos animi, quam requiescere quidquid non sinit incolas. Sanctae sit Triadi laus pia iugiter, cuius perpetuo numine machina triplex haec regitur, cuius in omnia regnat gloria saecula. Amen.
2.
Psalmus 90 06:27
Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei caeli commorabitur. Dicet Domino: Susceptor meus es tu, et refugium meum; Deus meus, sperabo in eum. Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium, et a verbo aspero. Scapulis suis obumbrabit tibi, et sub pennis ejus sperabis. Scuto circumdabit te veritas ejus: non timebis a timore nocturno; a sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu, et daemonio meridiano. Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis; ad te autem non appropinquabit. Verumtamen oculis tuis considerabis, et retributionem peccatorum videbis. Quoniam tu es, Domine, spes mea; Altissimum posuisti refugium tuum. Non accedet ad te malum, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo. Quoniam angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem. Quoniam in me speravit, liberabo eum; protegam eum, quoniam cognovit nomen meum. Clamabit ad me, et ego exaudiam eum; cum ipso sum in tribulatione: eripiam eum, et glorificabo eum. Longitudine dierum replebo eum, et ostendam illi salutare meum.
3.
Christe, sanctorum decus Angelorum Rector humani generis et auctor, nobis aeternum tribue benigne scandere caelum. Angelum pacis, Michael ad istam caelitus mitte, rogitamus aulam: nobis ut crebro veniente crescant prospera cuncta. Angelus fortis Gabriel, ut hostem pellat antiquum, volitet ab alto, saepius templum veniat ad istud visere nostrum. Angelum nobis medicum salutis mitte de caelis Raphael, ut omnes sanet aegrotos, pariterque nostros dirigat actus. Hinc Dei nostri Genetrix Maria, totus et nobis chorus Angelorum semper assistat, simul et beata concio tota. Praestet hoc nobis Deitas beata Patris ac Nati pariterque Sancti Spiritus, cuius resonat per omnem gloria mundum. Amen.
4.
Salva nos domine vigilantes custodi nos dormentes ut vigilemus in Christo et requiescamus in pace Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace: Quia viderunt oculi mei salutare tuum Quod parasti ante faciem omnium populorum: Lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuae Israel
5.
Ave, Regina Caelorum, Ave, Domina Angelorum: Salve, radix, salve, porta Ex qua mundo lux est orta: Gaude, Virgo gloriosa, Super omnes speciosa, Vale, o valde decora, Et pro nobis Christum exora.

about

This short album is a mixture of traditional hymns to the angels and songs for compline (night prayers) in the liturgy of the hours of the Latin Church, performed in a new style. The image is a Russian version of an icon known as Our Lady of the Sign.

credits

released November 11, 2018

license

all rights reserved

tags

about

Mateo Paz Olympia, Washington

contact / help

Contact Mateo Paz

Streaming and
Download help

Redeem code

Report this album or account

If you like Mateo Paz, you may also like: